- THEAGENES
- I.THEAGENESDux Atheniensium, quomodo aemulantes et de ordinibus militaribus disceptantes sine invidiâ, solius virtutis respectu compescuerit ac dignô quemque locô reddiderit, vide Frontin. l. 4. c. 1. exempl. 8. a Polyaeno, l. 5. c. 28. vocatur Theogenis.II.THEAGENESoceidendis divitum iumentis, Populi favorem Megaris captavit Tyrannidemque invasit, Aristor. l. 5. Polit. c. 5.III.THEAGENEStres Athenis diversis temporibus Suidas fuisse recenset. Unum, qui de Homero scripsit, de quo Tatianus λόγῳ πρὸς Ε῞λληνας, et ex eo Euseb. de Praep. Euang. l. 10. Alium, qui κάπ, ος, i. e. fumus est appellatus, quod multa promittens nihil praestarer; pauper enim erat, ac dives videri volebat. Vide Schol. in Aves. Tertius fuit vir potens ac dives, qui liberalitate ac beneficentiâ, publice ac privarim multa laude digna gessit. Quartum addit Pausanias, athletam, patriâ Thasium, qui 140. coronas e certaminibus retulit; Thasiis pro Deo cultus, Pausan. Eliac. et Athenagoras Legat.IV.THEAGENESvit quidam usque adeo superstitiosus, ut domi haberet Hecates simulacrum, nec usque pedem moveret, nisi illô consultô. Unde proverbium: Theagenis Hecateum. Fuit et Theagenes Megarensium rex, Cytonis socer, iuxta Thucydidem. Theagenes quidem dux erat, tempore Philippi Macedonis apud Plutarch. in Alexandr. Theagenem cuidium Criticum, Herodis sub Adriano magistrum laudat Philostratus, l. 2. Sophist. Herodes: Theagenem Cynicum ab Attalo Sorani Methodici discipulo suâ aetate occisum fuisse, auctor est Galenus, l. 13. Meth. Med. c. 15. Theagenes quidam Marino Philosopho Platonico aequalis erat, teste Damasciô apud Photium, Eclog. 242. Theagenes Charicleae amicus; ab Heliodoro in Aethiopicis memoratur. De Φιλοπλούτῳ autem isto Theagene Prisco, apud Aristophanem, agit quoque Suidas in Θεαγένης, et Α᾿ρχιάδας.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.